라틴어 문장 검색

illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:6)
et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:1)
constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:3)
nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:2)
quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:2)
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:3)
multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:3)
nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 246:3)
aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:2)
sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 309:2)
quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:1)
nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:2)
iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:3)
omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION