라틴어 문장 검색

operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 447:5)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 452:2)
erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 456:1)
nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 458:1)
tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:1)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 480:1)
et tu, centurio, miles, quid de imperatore Paulo senatus decrevit potius quam quid Servius Galba fabuletur, audi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 483:1)
paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 498:1)
minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 527:2)
omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 545:2)
deinde utrique imperatores in medium exeunt, extra turbam ordinum colloquontur simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 144)
imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi vota suscipere, hortari exercitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 147)
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 39)

SEARCH

MENU NAVIGATION