라틴어 문장 검색

facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et minus gravis nota est, quam turba damnationum levat, et severitas, quod maximum remedium habet, adsiduitate amittit auctoritatem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 132:2)
interim primum illud intueri volo, quid acerbi adferat ipsa loci commutatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:6)
quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam - nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:7)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique fecit nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:1)
Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:1)
haec captivorum catenas levat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:3)
M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare devorasset vel eum illa ipsa pecunia, quam adferebat civili bello stipendium, nonne illi bene actum foret ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 121:1)
Nihil ergo illi mali immatura mors attulit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 121:4)
Et Platonis argumentum adferam - quid enim nocet alienis uti ex parte qua nostra sunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 37:1)
nam et febres quaedam genera valetudinis levant, nec ideo non ex toto illis caruisse melius est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:2)
Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas afferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 139:3)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:5)
Caesar patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION