라틴어 문장 검색

Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipsum destinassem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:1)
Memini quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 3:1)
Quamquam huius cunctationis meae causae non tam in scriptis quam in ipso materiae genere consistunt:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:1)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 2:2)
Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istam luxuriae et sordium novam societatem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 7:1)
Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:2)
Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 1:1)
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:3)
Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:1)
Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:1)
Sua manu reliquerat scriptum, quid ex quaque re, quid ex quaque causa accepisset;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:1)
Ego vero non iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:6)
Et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:5)
Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium meminisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION