라틴어 문장 검색

Astyages Cyro pellendus forte nepoti inguinis expavit diffusum vite racemum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 52)
His hunc formatum studiis, natalibus ortum, moribus imbutum princeps cui mundus ab Euro ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque unica purpureos debebat nata nepotes, elegit generum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 85)
"Agrigentini recolit dispendia campi, inde furit, quod se docuit satis iste nepotem illius esse viri quo viso, Vandale, semper terga dabas, nam non Siculis inlustrior arvis tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique nostra Syracusios presserunt arma penates;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
"et habes tu, Paule, nepotes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 219)
"sed portio quanta est haec laudum, laudare patres, quos quippe curules et praefecturas constat debere nepoti?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 72)
non Cyrum Astyagis loquar nepotem, nutritum ubere quem ferunt canino, cuius non valuit rapacitatem vel Lydi satiare gaza Croesi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem8)
Non hic Tantaleam domum retexam, qua mixtum Pelopea per parentem est prolis facta soror novoque monstro infamem genuit pater nepotem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem20)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
"sint nati sintque nepotes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 48)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
inter-veni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:2)
namque ut familiae superiori per filiam saltim quamquam honestissimam iungeretur, contra rigorem civici moris splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 5:5)
Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:1)
morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis adfectum, haec cum esset unica iam diu matris amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat ne patri adhuc iuveni subolis sexus alterius desideraretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:2)
adstipulatur huic de te sententiae bonorum vel sic electus gener vel educta sic filia;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION