라틴어 문장 검색

"crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus, nobis peremptus Christus et nobis Deus Christus reversus, ipse qui moriens homo est, natura duplex:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1257)
"dic, quid videtur esse verum et congruens, unumne Christum colere et in Christo Patrem, an conprecari mille formarum deos?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1273)
"est quidquid illud, quod ferunt homines Deum, unum esse oportet et quod uni est unicum, cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1275)
et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:28)
Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis, qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo regnare, praesentibus palatinis devoverim?"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:24)
Ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias nec fieri omnino permittas.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:3)
In ipsa christianus eandem spiritalem Christi experientiam communicare discit et Christi oculis videre incipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:3)
Christus forma Patris, nos Christi forma et imago;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 399)
o tortuose serpens, qui mille per meandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum33)
Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:6)
Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur servis dei et Christi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 15:2)
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:9)
Christus in totis habitat plateis, Christus ubique est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION