라틴어 문장 검색

Ubi cum uenissemus, inquit, et magno uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.4)
At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.11)
et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:13)
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:18)
Non sine me est tibi partus honos:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 75)
Hic placatus erat, seu quis libaverat uva, Seu dederat sanctae spicea serta comae, Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat Postque comes purum filia parva favum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1014)
"Tantum cara tibi quantum nec filia matri, quantum nec cupido bella puella uiro, pro qua sollicitas caelestia numina uotis, quae tibi securos non sinit ire dies et, cum te fusco Somnus uelauit amictu, uanum nocturnis fallit imaginibus, carminibus celebrata tuis formosa Neaera alterius mauultl esse puella uiri, diuersasque suas agitat mens impia curas, nec gaudet casta nupta Neaera domo."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 424)
hinc placidus nobis per tempora uertitur annus, hinc et colla iugo didicit submittere taurus et lenta excelsos uitis conscendere ramos, tondeturque seges maturos annua partus, et ferro tellus, pontus confinditur aere, quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae51)
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo scortum quam Serui filia Sulpicia:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 162)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)
vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 49:1)
huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 124:4)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)
moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:1)
Numae Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 334:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION