라틴어 문장 검색

Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)
tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:3)
An merito, scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me longiore epistula praeloqui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:2)
Oportet enim nos in hac certe in qua possumus breves esse, quo sit excusatius quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 4:1)
Ipse vero nuper adhibito ingenti auditorio librum de vita eius recitavit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:1)
Habes, si scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, ἐπάρασ scilicet, ut ait Demosthenes, τη`ν φωνη`ν και` γεγηθω`σ και` λαρυγγίζων.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:2)
Quid senserim de singulis tuis libris, notum tibi ut quemque perlegeram feci;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 1:1)
Nam patrem illarum defunctum quoque perseverantissime diligo, ut actione mea librisque testatum est;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 3:1)
Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicaverit exhibebo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:2)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de sceleribus eius ediderat, cumque ad extremum revolvisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 5:3)
Emendavi librum, quem misi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 2:3)
Materiam ex titulo cognosces, cetera liber explicabit, quem iam nunc oportet ita consuescere, ut sine praefatione intellegatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 3:1)
Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:2)
posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam excerpo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION