라틴어 문장 검색

an tibicines ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo arte maiore praeditus non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:4)
itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:2)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
relativum apparens & vulgare est sensibilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inaequabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:4)
Sic vice locorum & motuum absolutorum relativis utimur, nec incommode in rebus humanis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:4)
Igitur quantitates relativae non sunt eae ipsae quantitates quarum nomina prae se ferunt, sed earum mensurae illae sensibiles (verae an errantes) quibus vulgus loco mensuratarum utitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 42:1)
His enim idem praestatur quod per methodum indivisibilium, & principiis demonstratis jam tutius utemur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 58:8)
In Mathematicis enim jam versamur, & propterea missis disputationibus Physicis, familiari utimur sermone, quo possimus a Lectoribus Mathematicis facilius intelligi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 1:9)
Hactenus experimentis usi sumus oscillantium pendulorum, eo quod eorum motus facilius & accuratius observari & mensurari possint.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 104:1)
Dubium verò non est quin materia Mercurii ad calorem accommodetur, & propterea densior sit hac nostra;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:11)
peccat et haec, peccat, vitio tamen utitur, at vos dicite, pontifices:
(페르시우스, 풍자, satire 254)
Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:19)
nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:17)
Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:11)
Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION