라틴어 문장 검색

itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 32:3)
is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 34:1)
quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum interficiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 35:1)
tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 65:1)
id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 72:2)
quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 153:1)
signa inde ferre iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 194:1)
debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid victis patiendum censeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 210:2)
censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:2)
et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios volgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 299:1)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 365:1)
quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 542:2)
repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 594:1)
alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 667:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION