라틴어 문장 검색

non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 161)
hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, et tales animos barbara turba probat, eumque ego de vestra nuper probitate referrem (nam didici Getice Sarmaticeque loqui), forte senex quidam, coetu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 221)
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae, si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 252)
squalidus inmissos fracta sub harundine crines Rhenus et infectas sanguine portet aquas, barbara iam capti poscunt insignia reges textaque fortuna divitiora sua, et quae praeterea virtus invicta tuorum saepe parata tibi, saepe paranda facit, di, quorum monitu sumus eventura locuti, verba, precor, celeri nostra probate fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 460)
ipse ego librorum video delicta meorum, cum sua plus iusto carmina quisque probet, auctor opus laudat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 95)
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 13)
"aera dabant olim, melius nunc omen in auro est, victaque concessit prisca moneta novae, nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, aurea:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권122)
illa iacens ad verba oculos sine lumine movit visaque concussa dicta probare coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권551)
dicta probarunt Clioque et curvae scita Thalia lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권29)
prospicit armipotens operis fastigia summi et probat invictos summa tenere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권355)
si titulum quaeris, Sulla probavit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권141)
forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse dicitur, et formae causa probanda subest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권168)
dixit et inrupit, factum dea rapta probavit pontificisque sui munere tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권295)
Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi adiciunt, alii partes adsensibus inplent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 29:1)
Speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION