라틴어 문장 검색

ut pro virili portione armis ac manu victoriam iuverit, ratione et consilio, propriis ducis artibus, profuturum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장3)
At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam dispositisque Flavianis impingitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장1)
nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장2)
suis stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장5)
notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장8)
quidam iussu Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem tradidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장13)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)
victoriam consiliis et ratione perfici.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장8)
quippe Vitellianus miles neque astu neque constantia inter dubia indigebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장2)
ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장2)
mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut constantiam requirentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장6)
denique constantia fortitudine Catonibus et Brutis aequaretur Helvidius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장10)
victoriae rationem non reddi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장15)
conscendit tribunal Vocula mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci ad supplicium iussit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장12)
vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION