라틴어 문장 검색

Non ego signatis quicquam mandare tabellis, ne legat id nemo quam meus ante, uelim, sed peccasse iuuat, uultus componere famae taedet:
(티불루스, Elegiae, 3권, Sulpiciae Elegidia5)
ita, velut defuncti regis , in proxima alluvie ubi nunc ficus Ruminalis est - Romularem vocatam ferunt - pueros exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 52:1)
tenet fama, fluitantem alveum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 53:2)
nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 62:2)
ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 68:1)
ex conposito armata circumdatur Romana legio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 297:1)
fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno , minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 395:2)
et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 109:2)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 533:2)
tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 573:1)
profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 585:1)
Romanus Ardeae turbatas seditione res principibus eius motus securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 115:1)
omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse exposui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 216:1)
legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare barbari videbantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION