라틴어 문장 검색

et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:1)
ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor maior, praeda maior manet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 218:3)
turbata hinc etiam signa multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 398:1)
pugnatum infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 444:1)
hinc fuga coepta totam avertit aciem Romanam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 516:1)
Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus quam, sicut olim Camillum a Veis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 44:2)
frontibus enim adversis concurrendum erat quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis hinc peditum acies claudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 564:1)
hinc Romani, defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum eo iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 571:1)
hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem 'adulari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 40:1)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 151:1)
hoc, quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 180:2)
Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:2)
hinc ceteris terror iniectus, ubi praetoriam navem captam videre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 553:2)
aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 554:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION