라틴어 문장 검색

Quod et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est dis- tributa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 1:5)
sed propria legis et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:6)
Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali iure praescriptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:10)
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)
Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod non ab iis partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:4)
unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile quod dicitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:6)
Quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:3)
fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:4)
Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 65:1)
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:1)
Si vero ius suum populi teneant, negant quicquam esse praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis unius cuiusque, pecuniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:1)
Itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:3)
Si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se, qui sunt cives in eadem re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:7)
Quid est enim civitas nisi iuris societas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:8)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION