라틴어 문장 검색

si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 18:2)
quorsus enim pertinet scire me, an maneat, quod non debetur?
(세네카, 행복론, Liber VI 22:3)
itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet.
(세네카, 행복론, Liber VI 105:3)
tam aequali in eum fortuna indulgentia perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus."
(세네카, 행복론, Liber VI 138:7)
Quid, si me remittere maneo pilam iubeas ?
(세네카, 행복론, Liber VII 94:4)
Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.
(세네카, 행복론, Liber VII 148:3)
ante desinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 60:3)
Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam contulit!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 91:1)
Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)
Hoc enim inter cetera vel pessimum habet crudelitas, perseverandum est nec ad meliora patet regressus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:2)
illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse, quo genitum est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 40:1)
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:1)
alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca usque ad finem perseverabunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 52:4)
manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 127:2)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION