라틴어 문장 검색

Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:5)
Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:6)
Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium, familiaritates habere fidas amantium nos amicorum et nostra mirantium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:3)
quae quidem capitur beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur, etiamsi res forte non suppetit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:2)
Etenim illud ipsum, quod honesturn decorumque dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commovet maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:4)
Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur, nec iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:1)
Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:3)
Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicuius opibus circumveniri urguerique videatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:8)
Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicae civitatesque constitutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 97:5)
nam cui res erepta est, est inimicus, cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:2)
a quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:2)
Erit autem haec formula Stoicorum rationi disciplinaeque maxime consentanea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:1)
Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:3)
Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est, eam quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:3)
Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION