라틴어 문장 검색

Inde iam non inurbane *σοφοκλεῖσ vocantur ἀπο` τοῦ σοφῶσ και` καλεῖσθαι, isdem Latinum nomen impositum est Laudiceni;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 5:1)
Varia hinc atque inde facies;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:1)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
Hae cum serenus dies et immotus, omnes, cum hinc vel inde ventis inquietus, qua venti quiescunt sine iniuria patent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:3)
Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen servat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:2)
Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 9:1)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
Inde dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam venustos facit, non illepidum ferebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:2)
Inde etiam meum meritum ut vera ita supra meritum praedicatione circumfert.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 1:2)
Quod tantorum virorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 2:1)
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:1)
Inde caeduae silvae cum ipso monte descendunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 8:2)
Prata inde campique, campi quos non nisi, ingentes boves et fortissima aratra perfringunt:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:1)
demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:2)
Pratum inde non minus natura quam superiora illa arte visendum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION