라틴어 문장 검색

Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장13)
patiens laborum, acri ingenio, satis prouidens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et invidias.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장8)
opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장2)
vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장7)
Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장4)
Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장2)
Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장2)
ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장4)
nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa uulnerabant, parique periculo, sed fama impari boni atque ignavi erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장9)
Quod ubi Mario cognitum est--nam is in ea parte curabat --, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장8)
ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장3)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장12)
ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION