라틴어 문장 검색

castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud vana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 340:1)
deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana, Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 388:1)
itaque in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 391:1)
et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 437:1)
coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 443:1)
advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:2)
nocte utroque in castra reditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 458:2)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 504:1)
sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 504:2)
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 524:2)
ad castra, ad silvas diversi tendebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 530:2)
nam castra in campis sita eodem die capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 530:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION