라틴어 문장 검색

quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:1)
fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:5)
huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:1)
Denique hunc proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:2)
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:1)
Hunc studiose duo adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:2)
horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. et M. filii fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:1)
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:1)
his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:1)
atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:1)
Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:3)
Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:5)
Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:2)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION