라틴어 문장 검색

Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:5)
Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:2)
Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:3)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
ego ne illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nisi scirem sponte facturum, ut dignitate a me data quam modestissime ut a me data utare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 3:2)
His tu rogo intentionem scribentis accommodes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 2:2)
Et hercule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse communicare cum pluribus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 5:1)
Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
Huius ego consilio in negotiis, iudicio in studiis utor;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 3:1)
Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 9:1)
accipiam a socru, cuius arca non secus ac mea utor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 8:3)
Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:5)
Hac adeuntur diaetae duae, quarum in altera cubicula quattuor, altera tria ut circumit sol aut sole utuntur aut umbra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 31:2)
utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:4)
Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION