라틴어 문장 검색

tu cum horninibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:3)
Si coincideret hoc centrum cum centro illo communi, & quiesceret commune centrum gravitatis corporum trium;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 81:5)
Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:6)
Cicero Martemque communem, Vergilius et dis communibus aras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2759)
quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 12 2:5)
vivere commune est, sed non commune mereri, denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus, Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula, una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum, est, ' unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2284)
communem uictoriam, bellum fuisse commune.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 4:16)
quam rem plenius sequens indicat versus 'et solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 159)
Quoniam autem sua cuiusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur - nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis - , sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 34:1)
Ab intersectione communi duarum quarumlibet tangentium ad intersectionem communem reliquarum duarum agatur recta infinita, & eadem pro radio ordinato primo adhibita, transmutetur figura (per Lem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 76:1)
quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:4)
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:1)
Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 12:1)
in medium quaerebant ideo apud eum locaretur populi pecunia communis, sub quo fuissent cunctis universa communia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:3)
etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION