라틴어 문장 검색

et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 544:1)
An honores, quos adversariis vestris potius quam populi Romani propugnatoribus datis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 547:3)
haec taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:1)
utrum militantium adversarii estis an causam agitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 29:2)
in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 34:2)
sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:3)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
numerate saltem quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 187:3)
simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 205:3)
ibi crimen valuit et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:2)
legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:2)
cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 461:2)
qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 138:1)
adversus singula cum respondere haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 448:1)
fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 466:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION