라틴어 문장 검색

tum vulgus euntem auctorem pacis servatoremque deumque conclamat gaudens atque ignibus implet honestis, iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, eum genitor - steteruntque ambo et vox haesit utrique, deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권301)
"nos saeva piacula bello demus, ut alterni - placet hoc tibi, fulminis auctor - Oedipodionii mutent diademata fratres!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권360)
gemit auctor Apollo, quas dedit ipse, domos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권403)
At genitor sceleris comperto fine profundis erupit tenebris, saevoque in limine profert mortem imperfectam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권313)
Auctor malus vel rem bonam turpem facit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A37)
Semper redundat ipse in auctores timor.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S9)
Ex his fiunt Christiani, utique de conperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et sunt tanti quanti et denotamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 6:1)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:1)
Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:3)
At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:2)
Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso iudicant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 6:2)
Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:2)
Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:9)
Dudum Iudaeis erat apud deum gratia ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION