라틴어 문장 검색

si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4243)
eius ex semine haec certost fames, nam iam complures annos utero haeret meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 39)
Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 330)
atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam ad quaerundum honorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 239)
Quia, pater, si ante lucem ire occipias a meo primo nomine, concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 260)
eum nunc non illa peperit, quae peperit prior, sed tu posterior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4107)
ego posterior, dedi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1154)
Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi, quod animadverti multa te aedificavisse et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말6)
et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장15)
ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris [nota] poena peccati Caryatium memoriae traderetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장28)
Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장29)
hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장75)
Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statonensi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장13)
quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri possent haurire disciplinarum rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장32)
posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION