라틴어 문장 검색

'at laudat saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et effudisset aerarium, verbis tamen defendebat aerarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:1)
sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:10)
Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:1)
ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:1)
Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:3)
quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:5)
quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:6)
nam isto quidem modo licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:10)
nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:20)
quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:2)
quid, si idem, quod plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis saepe contigit, servitutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:8)
nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer, dissensio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:5)
qui multa praeclare saepe dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:2)
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:4)
id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum - , an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION