라틴어 문장 검색

Scripta elegis erat fluentibus et teneris et enodibus, sublimibus etiam, ut poposcit locus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:2)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
at ego nullarum libentius memini.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 3:2)
Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 2:1)
'Quamquam animus meminisse horret, ... incipiam.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:2)
Protulit Bruttianus testamentum suum, quod Atticini manu scriptum esse dicebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 3:1)
Heredes, cum Caesar esset in Dacia, communiter epistula scripta, petierant ut susciperet cognitionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 8:2)
Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 1:1)
Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 15:5)
eundem esse - quod minus noram - gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:3)
Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 2:2)
Pulchrum istud et raritate ipsa probandum, cum plerique hactenus defunctorum meminerint ut querantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 6:1)
In summa potero fortasse scripta tua magis probare laudare, quanto illa tardius cautiusque, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto celerius et incautius miseris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 8:1)
Proinde etsi non contigit tibi desiderium fratris amissi aut nepote eius aut nepte solari, memento tamen dilatum magis istud quam negatum, cum salva sit ex qua sperari potest.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 3:1)
Te vero etiam atque etiam - repetam enim - meminisse oportet officii tui titulum ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit ordinare statum liberarum civitatum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION