라틴어 문장 검색

iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:4)
parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 413)
nocent qui optant, nocent qui execrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:2)
non enim nocet sed medetur specie nocendi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:5)
Quando iste accusatori parcet qui patri non pepercit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.6)
cuius auribus non peperci, dum tuis parco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:2)
quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 335)
Peto ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat quia non obicitur quod non noceret obiectum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.14)
sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses, quae tamquam servus dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem a te sed multa propter te et, cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere noceant in aeternum?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:7)
Si nocent hominibus, quasi extraneis nocent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:8)
Sic nocet innocuo nocuus, causamque nocendi Inuenit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:22)
quidam noxa quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 416)
Quorum virtuti belli fortuna pepercit, Eorundem libertati me parcere certum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:8)
quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 10:4)
ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui omnino metu vacat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION