라틴어 문장 검색

Quare irascar cui cum maxime prosum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:4)
Sed ne illis quidem omnibus idem prodest ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:4)
sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:4)
Lusus quoque proderunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 104:2)
Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:1)
numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 110:2)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:6)
Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:1)
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:1)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 199:1)
Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)
illa prodesse iubet, haec nocere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:7)
Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION