라틴어 문장 검색

Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 10:4)
cumque omnes uno is prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 22:3)
itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperi nostri voluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 5 1:2)
Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:4)
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:5)
hic si vivis filiis incolumi regno occidisset asta/nte ope ba/rbarica Tecti/s caelatis la/queatis, utrum tandem a bonis an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:5)
sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere - dici autem hoc in te satis subtiliter non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:11)
posset in Tarquinio, cum regno esset expulsus - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:12)
qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:8)
sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:12)
regno non aequo animo carebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:14)
is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:4)
Na/mque regnum su/ppetebat mi, u/t scias, quanto e/ loco, Qua/ntis opibus, qui/bus de rebus la/psa fortuna a/ccidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:5)
quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION