라틴어 문장 검색

Mirum quare stultum appellare uelitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:8)
Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad uirginem, quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:14)
Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:9)
"Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, Hic placidam niveo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 47)
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, Neve cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 612)
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, Et canit eventus, quos dea magna monet:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 630)
Ille liquor docuit voces inflectere cantu, Movit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 715)
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est, an minor, an toto pectore deciderim.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 19)
"uincuntur molli pectora dura prece."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 435)
Nec tibi crediderim uotis contraria uota nec tantum crimen pectore inesse tuo:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 441)
Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae ignotum cupiens uana puella torum, sollicitus repetam tota suspiria nocte.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 637)
At mihi quid prosit morbos euincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 173)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem regerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 218:1)
anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 570:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION