라틴어 문장 검색

Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:2)
Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi videris defici, quanto vinceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 9:3)
ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 32:3)
Quid habebat, quod timeret, qui ipse sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 32:4)
in collibus arentibus sine ullis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:2)
Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:5)
Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 7:1)
Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges - contumax est, non potest vinci, suum poscit - sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 2:6)
Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:4)
vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:8)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)
a fratre vincar?
(세네카, 아가멤논 1:8)
hinc animum iugo premit cupido turpis et vinci vetat:
(세네카, 아가멤논 3:18)
o scelera semper sceleribus vincens domus, cruore ventos emimus, bellum nece!
(세네카, 아가멤논 4:5)
victor venit Asiae ferocis, ultor Europae, trahit captiva Pergama et diu victos Phrygas;
(세네카, 아가멤논 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION