라틴어 문장 검색

Finem existimas?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:1)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Quid tunc disci potuit, quid didicisse iuvit, cum senatus aut ad otium summum aut ad summum nefas vocaretur, et modo ludibrio modo dolori retentus numquam seria, tristia saepe censeret?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:2)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
Quodsi unus atque idem et perdendos censeret et relegandos, num ex sententia unius et perire possent et relegari?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 18:2)
Quemadmodum igitur, cum alter puniendos, alter censeat relegandos, videri potest una sententia quae dicitur a duobus, quae non videretur una, si ab uno diceretur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 19:1)
'Qui haec censetis, in hanc partem, qui alia omnia, in illam partem ite qua sentitis'?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 19:4)
Quid istud ad censentes?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:2)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
Atque ego optimum et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tamquam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam nemini ignoscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 2:1)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)
Sed licet videar, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 8 1:2)
Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:2)
Iam censendi tempus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 13:1)
Sed cum postea consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate pateremurque nomina nostra in urnam conici, convenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putavi praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinis non repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION