라틴어 문장 검색

quove nunc . . . A quo numero exorsus est Fannius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:6)
quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut longius, quam necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:2)
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:1)
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:2)
Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:4)
Numerus autem in continuatione nullus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:1)
distinctio et aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:2)
Neque semper utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:4)
Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:4)
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:1)
idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:3)
Itaque non solum verbis arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:1)
Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:2)
nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:3)
Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION