라틴어 문장 검색

quae me nuper praedata puella est, Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 32)
Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 323)
Thayda si quis amat, sua, non se, credat amari.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:13)
num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit?
(아풀레이우스, 변명 77:21)
Et quia quilibet delectatur in illo quod amat et maxime delectatur in illo quod maxime amat, et philosophus maximum amorem habet primi principii, sicut declaratum est, sequitur quod philosophus in primo principio maxime delectatur et in contemplatione bonitatis suae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:9)
possem nisi munus amare, Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIII5)
quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 742)
quas si nossent, essent non fortunati, sicut nunc sunt, sed nimium fortunati agricolae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4585)
quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:2)
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 16:4)
Si quis in hoc artem populo non novit amandi, hoc legat et lecto carmine doctus amet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:1)
Cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis.
(세네카, 행복론, Liber V 23:3)
Cum ames non sapias, aut cum sapias non ames.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 117)
nam si ames, extempulo melius illi multo, quem ames, consulas quam rei tuae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1124)
nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe * ne ament.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 167)

SEARCH

MENU NAVIGATION