라틴어 문장 검색

rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 124:2)
omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:2)
longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장3)
neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:8)
haec intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:4)
quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 4:6)
neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장1)
quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:4)
rarus incessus nec ita longus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:7)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)
in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:3)
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:1)
sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera est longior, brevior altera, eadem etiam planior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 4:1)
est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장1)
quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION