라틴어 문장 검색

religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 171:3)
ex hui'us Marcii duobus carminibus alterius post rem actam editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, adferebat fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 173:2)
priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere verba erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 174:1)
tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 177:1)
ad id carmen explanandum diem unum sumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 180:1)
Ludi Apollinares ex Marcii carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha3)
item pontifices ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 555:1)
id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis Reginae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 555:2)
tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 560:2)
notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 137:1)
civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 140:1)
id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 142:1)
Mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha7)
carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 131:3)
carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION