라틴어 문장 검색

servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 217:1)
atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id, quod velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 221:1)
rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 222:2)
qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 222:3)
vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:3)
quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:5)
sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 226:1)
quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:2)
nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:3)
nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 243:2)
at bene Areus dicere secundum virtutem orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 245:1)
nam quidam vehementer in invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 249:2)
nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 256:1)
quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant, eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION