라틴어 문장 검색

quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 141:2)
tibi enim parcis, cum videris alteri parcere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:3)
Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:1)
haut est nocens quicumque non sponte est nocens.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:39)
cuius studio [factum 1] scire vos par est nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iuniorum Cibyratarum venena nocuisse neque quicquam deo propitiante nocitura, si modo, quamdiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 7:2)
Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:2)
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:7)
innocvae innocuus est cui non nocetur, innoxius qui non novit nocere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3021)
Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:6)
illae fortuitis malis delectantur, haec non potest expectare fortunam - nocere ei quem odit, non noceri vult.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 32:4)
qui parcentes aliis, sibimet non aestimant esse parcendum;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:6)
In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, iudicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 7:1)
illi enim 'parsi' dicebant, nos dicimus 'peperci'. item nos dicimus 'suscepi', illi dicebant 'succepi', ut succepitque ignem foliis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1444)
litusque rogamus innocvum non quod nulli noceat, sed quo vindicato nulli possit noceri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2292)
corylos antipharmacon esse aiunt, quod infra manifestum facit di- cendo "in veribus torrebimus exta colurnis", scilicet ut hostia nocens eo virgulto coquatur, quod vitibus nocet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2993)

SEARCH

MENU NAVIGATION