라틴어 문장 검색

Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:1)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
TRAIANUS PLINIO Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant, debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 841)
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:2)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Qui virilem togam sumunt vel nuptias faciunt vel ineunt magistratum vel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare binosque denarios vel singulos dare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1161)
Me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido Iussit militiae signa movere suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1218)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
at si forte velis in nos inquirere, nemo est qui se, quod patitur, commeruisse neget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 618)
qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt, quam miser est, qui fert asperiora fide!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1014)
mittere qui poterat pila, disertus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권58)
"qui poterat clamabat avum tum denique visum, et qui vix poterat posse coactus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권115)
invenies, qui te nymphen Atlantida dicant teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권443)
sed erunt qui me finxisse loquantur nullaque mortali numina visa putent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권3)
Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata multum animo vidit, lumine captus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권135)

SEARCH

MENU NAVIGATION