라틴어 문장 검색

Laudatis utiliora quae contempseris Saepe inveniri haec asserit narratio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.1)
qui nunc demum intellego Utilia mihi quam fuerint quae despexeram, Et quae laudaram quantum luctus habuerint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.7)
At si laxaris, cum voles erit utilis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.10)
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.9)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
Laetor tulisse auxilium me precibus tuis, Nam praedam cepi et didici quam sis utilis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.5)
Quot res contineat hoc argumentum utiles, Non explicabit alius quam qui repperit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.6)
Utilius homini nihil est quam recte loqui:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De leone regnante.1)
Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.1)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Ut nobis, admonet illud, quod pleraque quae sunt agendae rei necessaria, eadem peracta nec utilitatem parem nec gratiam retinent.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 7:2)
Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam munificentiae rationem etiam stilo prosequi?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:1)
Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 3:1)
Horum ante quam crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut constaret ministerium crimen esse:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 13:2)
deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION