라틴어 문장 검색

Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:7)
ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.30)
interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:4)
In re publica ita est versatus, ut semper optimarum partium et esset et existimaretur, neque tamen se civilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis iactarentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 1:1)
sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 15 2:1)
" cui responsum fuit, " eorum auctoritatem ad colonis ignoscendum, veniamque dandam, tantummodo pertinere, eosque, qui nullius sibi delicti unquam conscii fuerant, ignosci et condonari nolle.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.25)
Nonis autem conventus universae multitudinis vitandus existimabatur, quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat, quem natalem Servii Tullii existimabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:1)
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:3)
turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam.
(카이사르, 아프리카 전기 31:13)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION