라틴어 문장 검색

Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 5:3)
Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:5)
Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:5)
Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:2)
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:7)
Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:3)
" Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri versus falsos esse quam fabulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:2)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:1)
Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:2)
in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:7)
Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium euut, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:1)
At omnes fauere fabulis tuis?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 8:5)
, sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae uarietate locum diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION