라틴어 문장 검색

Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimo discedens eo potissimum delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 3:4)
Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:3)
nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:4)
quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:4)
nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed multo etiam gravioribus et maioribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:3)
Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:4)
nam et verba eligebant et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:9)
et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:5)
Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:2)
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 3:1)
non potui igitur tibi saepius hoc roganti et tamen verenti ne mihi gravis esses - facile enim id cernebam - debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 4:1)
efficiens causa gravior quam non efficiens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 4:2)
altera Turicensi) a Mauricio Seyffert in editione sua diligentissime descriptus et collatus, a me ipso gravioribus locis Gottingae denuo inspectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말57)
sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말134)
binorum autem codicum scripturam si ab ea quae in X fuisse videbatur differebat, semper adnotavi, singulorum proprietates non nisi paulo graviores commemoravi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말308)

SEARCH

MENU NAVIGATION