라틴어 문장 검색

et diu colla sociorum amplexans, et omnes benigne deosculans, obnixe cum lacrymis precatur eos in bono commendans ut sui memores existant, et confratres Christianos admoneant, quatenus ad Domini sepulcrum venire non dubitent, ac sibi caeterisque consociis in exsilio remanentibus, auxilio de die in diem adversus tot barbaras nationes concurrant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:3)
[0564C] Quibus, osculo dilectionis dato, valedicentes, viam remensi sunt per easdem civitates et montium difficultates juxta mare Palaestinum, qua et venerant in Jerusalem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:2)
Propter quod gavisi desiderio videndi vos, et salutandi ac colloquendi huc venire decrevimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:7)
Nam cum rudes ac totius guerrae ignari navigio ad has partes venissemus, Boemundus ab Antiochia nobis obviam factus est, qui cives Laodiceae falsos Christianos esse asseruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:5)
Si qui vero ab Alexandria, Damiata vel Africa navigio veniebant, cum opibus suis a militibus ducis capti detruncabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:7)
cui ammiraldus Caesareae in occursum veniens benigne prandium obtulit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:2)
Audientes ergo Christiani peregrini quomodo tantus princeps aegrotaret, gravi moerore et luctu concussi sunt, crebro visitandi gratia ad eum venientes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:1)
Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
Quapropter te unanimiter invitant ut festinato venias, et loco fratris regnum suscipias, et in throno ejus sedeas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:7)
Erat tempus [0589C] mensis Novembris circa festum B. Martini Turonici pontificis, quando Baldewinus Jerusalem veniens, ab omnibus parvis et magnis rex et dominus est constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:6)
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
[0592D] Dehinc per castellum, quod dicitur ad S. Abraham, repedantes via qua venerant Jerusalem reversi sunt tertia die ante Natalem Domini nostri Jesu Christi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:1)
quoniam Jerusalem venire metuebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:6)
Interea a Damasco frequens legatio Turcorum Jerusalem ad regem venit, pro redemptione captivorum suorum, quos in arctissimis faucibus Baurim superatos captivavit, et Jerusalem abductos reclusit in custodia turris David.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:1)
Eodem tempore mensis Martii classes Gennensium ac Pisanorum navigio appulsae Joppen, anchoras fixerunt, et illic Pascha Domini opperientes, tandem Jerusalem venerunt ad celebrandam ipsam diem Resurrectionis Dominicae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION