라틴어 문장 검색

quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 272:2)
atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 275:2)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse in dicendo sciamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 281:2)
sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 317:1)
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:2)
ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 330:6)
quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 331:1)
materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:1)
quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:2)
nam et oratio efficitur arte sicut statua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:3)
denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 346:2)
Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 356:1)
at oratio longior plura exigit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 33:2)
hac enim omnia, quaecunque in orationem collata sunt, continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 41:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION