라틴어 문장 검색

Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 115)
pedibus pulmunes qui perhibetur prius venisset quam tu advenisti mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 140)
et ipsus eodem est avos vocatus nomine (propterea illius nomen memini facilius, quia illum clamore vidi flagitarier). ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS24)
vae tergo meo, prius iam convivae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 23)
Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius, et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 317)
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, prius quam turbarum quid faciat amplius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2149)
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2185)
quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 52)
quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 541)
quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 288)
Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2132)
Immo bis tanto valeo quam valui prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 248)
Immo si scias, oculis quoque etiam plus iam video quam prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 252)
paucula etiam sciscitare prius volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 369)
Prius respondes quam rogo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3221)

SEARCH

MENU NAVIGATION