라틴어 문장 검색

Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:1)
Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:1)
Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:3)
Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:5)
Atqui hoc ipsum, quod dicunt, decretum est tam me hercules quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 60:4)
Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:5)
Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:5)
Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:1)
quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et exercendis per opera corporibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:5)
Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:5)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
sic fit, ut negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:2)
bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 12:5)
Est, fateor, iocundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 1:2)
necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION