라틴어 문장 검색

Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:1)
De me autem ipso, cui uni tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me umquam ius civile didicisse neque tamen in eis causis, quas in iure possem defendere, umquam istam scientiam desiderasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 248:1)
' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, 'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 27:4)
diu retentus sum, multa audivi, multa respondi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 48:4)
si minus ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:2)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)
Graccho interroganti responderat iure caesum videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:4)
video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:2)
Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:1)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:2)
vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:5)
" Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente respondere quod nolint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:3)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION